# Epigrammatum libri tres 11

Johan Owen, Epigrammatum libri tres, 3. AD JOH. HOSKINS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-owen/epigrammatum-libri-tres/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-owen/epigrammatum-libri-tres/11

Illud Papatus, hoc habet Imperij.
Hoc insigne tuum quo jure, Geneva, tenebis:
Si repetat clavem Roma, Rodolphus acem?
In Borbonii Poetae nugas,
Quas tu dixisti Nugas, non esse putasti:
Non dico nugas esse, sed esse puto.
Fides.
Plurima apud veteres fidium sit, nulla fiderum
Mentio: priscorum nam fuit una fides.
In Paulinum medicum.
Cur Patiens, Pauline, Tuus tibi dicitur ager?
Impatiens morbi sit licet atque tui.
Te quoniam patitur, Patiens tuus ergo Pocatur;
Nam plus quàm morbus torquet eum medicius.
In Cottulam.
Si verum dixit de Socrate Apollo, sapisti
Cottula, nam tu scis te quoque scire nihil.
In Fabianam.
Fertilis à multis si terra bocata ferendis:
Fertilis est, multos nam Fabtana tulit,
In Avaros jocus.
Naturam parvo contentam vulgus ineptè
Laudat, & indignè damnat Avaritiam.
Solus enim parcus minimo satiatur Avarus:
Nam natura Parum sat putat, ille Nihil,
48. Ad Philopatrum. Pro patria sit dulce mori licet, atque decorum: Vsoere pro patria dulcius esse puto. Orbis. In mundo nil constat; in orbem vertitur orbis? – Quid mirum Recti quòd sit in Orbe nihil?

---

Johan Owen, Epigrammatum libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
