# Epigrammatum libri tres 12

Johan Owen, Epigrammatum libri tres, 3. AD JOH. HOSKINS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-owen/epigrammatum-libri-tres/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-owen/epigrammatum-libri-tres/12

In Aretinum.
Est modus in rebus: tamen experientia monstrat
In Veneris nullum rebus inesse modum.
Mille modos Veneris lascibia repperit, & quod
Natura fieri debuit. arte facit.
In Silium.
Atheus es: quia Papistam tibi non licei esse,
Et Pretestantem non libet esse tibi.
In Atheos.
Nulla domus domino caruit: os hanccine tantam
Nullius Domini creditis esse domum?
Medicus.
Accipit oblatum Medicus, dare non solet aurum:
EGe

---

Johan Owen, Epigrammatum libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
