Latin
3. AD JOH. HOSKINS
Johan Owen, Epigrammatum libri tres 13
Unproofread scanNot analysed yet
Pharmaca dat medicus, non solet accipere.
Ordonner medicos, aegros Or donner oportet.
Alterius sic res altera poscit opem.
Juris consultus.
Iurisprudentes, prudentes lure vocantur,
Tam benè cum studeant prodideanti, sibi.
Aulicus.
Si bonus ei, melior, non mujor tempore fies:
Si magnus, maior tempore, non melior.
Ad Marcum luscum.
Vnus, Marce, deest oculus tibi: sufficit unus.
Plura vident oculi, non meliora, duo.
Sunt mihi binae aures, tamen his nihil audio veri: Bint oculi, Video nil tamen hisce boni. In Paulum. Ne pereat tua fama, struis tibi, Paule, sepulerum: Tanquam non possint ipsa sepulcra mori. 58. Secretum contra Canitiem. Ad Bithynicum. Ne tua sit posthac, Bithynice, cana senectus, (Ote felicem) calva juventa facit.
Probatum est.
In Theodorum.
Ducentem ad coelos Theodorus, coniuge ducta,
Credidit Augustam se reperisse viam.
Esse videbatur Theodoro quae via coeli,
Duxit ad Infernum; nam Via lata fuit.
A 7 60. Apol
Apollo &Musae.
Musa sunt generis muliebris. Apollo birilis:
Vnus enim Musis praestat Apollo novem.
In Alanum jam senem.
Vxoris cubito cubitum conjungit Alanus,
Et solet hunc dulcem dicere Concubitum.
Calend. Januar.
Munera dicitibus non dat, ne dando rogaret:
Pauperibus donat nil, quia pauper, Olus.
Expectans meliora datis, dat munera Quintus.
Quódque verebatur poscere, dando petit.
In Pontiam.
in mare Cornutos jaciendos Pontius inquit,