Latin
3. AD JOH. HOSKINS
Johan Owen, Epigrammatum libri tres 17
Unproofread scanNot analysed yet
Hac genitum coitis, consulti juris &aqui,
Legitimè natum dicitis, ánne nothum?
De Aurora.
Miraris lucem summo quòd manè priorem
Solesvides? Lux est condita Sole prior,
De Die.
Sit nox centoculo quamvis oculatior Argo,
Flus uno cernit lumine lusca Dies.
De Nocte.
Induitur tristem cur Nox atrata colorem?
Luget defanctùm nox, quasi nupta, diem.
Consolarentur moestam niß sidera noctem,
Opprimeret reducem nos dolor ante diem,
In Marcum.
Carmine Marce tuo laudas me: fallor, an hoc tu,
Vt tua collaudem carmina, Marce facis?
Mors.
Restituunt furtum fures, Si rapta latrones:
Omnia mors aufert, restituitqe nihil.
Ad amicum.
cùm sis dimidium dominae, quam diligis unàm,
Dimidiumque tuus, parte quotà meus es?
Te scribis tamen usque meum; qui conjuge ducta
Vix tum es, pacto quo meus esse potes?
Virbonus.
Si quicquid rarum, carum est, pretiumque meretur: Crede mihi res est Vir pretiosa Bonus. In quendam senem. Ex nigro mentum senio mutatur in album: Candida quae fuerat mens tibi, facta nigra est.