Latin
3. AD JOH. HOSKINS
Johan Owen, Epigrammatum libri tres 27
Unproofread scanNot analysed yet
Vror amore miser, tantoque potentius uror.
Quantò qui me urit longiùs ignis abest.
In Paulinam.
Primo infidae biro Paulina, infida secundo,
Toto Interregni tempore casta fuit.
Casta metu famae, plusquàm formidine culpe.
Fructifero metuens credere semen agro.
Multus eam peteret licet importunus amator.
Conceßit nulli, Sedeacante, locum.
In Gelliam.
Dicere si sacris pretium, est Simonia, rebus:
Et rem divinam mercis habere loco:
Tu Simoniaca es verè, quae bendis amorem,
Gellia: nam res est spiritualis, amor.
In quandam.
Res tibi in immensum quàm parvo tempore crevio?
Omega nunc, annos Omicron ante duos.
Aenigma.
Dic quibus hoc animal terrae nascatur in oris,
Masculus est mater cui. Mulierque pater.
Aliud, ad Ponticum.
Esse duos oculos miror tibi, Pontico, cujus
Vnocula est mater, unoculusque parer.
In D. Vitum.
An sis cornutus, Vite, nescio; te scio Taurum:
Nuper enim nati sunt tibi tres Vituli.
Dactylus.
Ad Dominam intrepido vis tendere carmina cursu?
Scire operae- preciùm est quo pede Versus eat.
Nimirum pedibus metrorum ex omnibus unum
Prae reliquis multer Dagylon omnis amat.
Dm peh germxis perre xaeseomlic ratm