# Epigrammatum libri tres 33

Johan Owen, Epigrammatum libri tres, BRITANNI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-owen/epigrammatum-libri-tres/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-owen/epigrammatum-libri-tres/33

Ex cinere ut Phaeaix Phoenicis nascitur alter:
Londinum Trojae prodiit è cinere.
Terminus.
Magnus in urbe Deus Romanâ Terminus olim:
Est VVestmunsteria maior in aede Deus.
Terra.
Omnibus in rebus Medium laudare solemus:
Scilicet in medio credimus esse modum.
Est igitur coelo tellus laudatior alto:
In mundo medium nam tenet illa locum.
15. Ad Jacobum Regem, Defensorem fidei. Maximus es Regum fidei qui castra sequuntur: Nempe tuae fidei creditur ipsa Fides. 16. Ad illustriss. Comitem Dorcestriae
Thomam Sackeville, summum
Angliae Thesaurarium. &c.
Thesaurarius es Regi regnoque fidelis:
Praestat thesauris omnibus ista fides.
17. Ad illustriss. Comitem Salisburiae, Robertum Caecilium, Regis summum Secretarium, &c. Tu Secreta tibi regnorum credita servas, Estque tua fidei semper habenda fides, 18. Ad magnificos Venetos.
Imperii Emporii (mirum) fundamina bestri
Funditus in fluido sunt solidata salo.
Ne solum mutis habitentur piscibus undae,
Aequoris incultas incoluistis aquas.
Orbis in Oceano quae quondam pars fuit, urbs est;
Natura antè salum quod fuit, arte solum.
Imperio sedom hanc aeterno plus propè vobis,
Quàm sibi constantem constituistis aquam.
Quid mirum bestram consistere legibus urbem.
Legibus exleges cùm teneatis aquas?
19. Ad nobiliss. Heroa, D. Tho. Egerton, Angliae Cancellarium,
Legem neviolet Vis, adversaria iuris
Maxima, iustitiam callida jura premant;
Iure tibi in leges permissa potentia, Summum
Intra cancellos Ius cohibere suos.
19. Ad illustriss. D. Henricum Howard, Comitem Northamtoniae, &c. Siscelaris Hoooarde licet majoribus ortus, Iamque renascentis nobilitatis honor:
Tu tamen (in prisco mirabile quod fuit aebo.
At nunc prodigii pondus, & instar habet)
Postponis meritis mercedem, legibus arma,
Virtuti vires, ingenioque genus.
20. G. Cęcilius nuper Angliae
Thesaur. 1596.
Perparvi sunt arma soris, stratagemata parvi,
Sit nisi consilium, Caeciliusque domi.
Caecilus velut alter Atlas divinitùs ortus.
Hic humeris coelum sustinet, ille statum.
21. De eodem. Virtute duce, comite Fortunâ. Fortunam comitem regina creavit Elisa: Cur non Virtutem fecerat ergo Ducem? 22. Ad reverendiss. D. Richardum Vaghan, Episcopum Londinensem.
Praesules, ô Britonum decus immortale tuorum,
Tu Londinensi primus in urbe Brito,
Ad eundem.
Hi mihi doctores semper placuêre, docenda
Qui faciunt, plusquam qui facienda docent.
Pastor es Anglorum doctißimus. optimus ergo.
Nam facienda docens ipse, docenda facis.
24. Ad reverendiss. D. Thomam Bilson, Episcopum Wintoniensem. Tu mihi praceptor quondam Bilsone fuisti: Debeo praeceptis, scriba quod ista, tuis. B C25. Gu
Gulielmi Wicham, Episcopi olim
Wintoniensis vita, à Martino LL.
Doctore Latinè edita.
Defunctum bita, defuncto reddere vitam.
Non est cujusvis hic labor: hoc opus est.
Quod nisi fecißes, jam tu Martine perisses:
Ergo per hunc unum vibitis ambo librum
26. Collegium Wintoniense.

---

Johan Owen, Epigrammatum libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
