Latin
BRITANNI
Johan Owen, Epigrammatum libri tres 36
Unproofread scanNot analysed yet
Prima Scholas Europa inter VVintonica, cuius
Pars ego, quae mea laus maxima, parva fus.
Hunc tibi primatum nec Zoilus ipse negabit,
Si tibi VVichamum noberit esse patrem.
Philippus Sidnaeus.
Quòd sit ab antiquo tantum cantatus Homero,
Foelicem Macedo Rex vocat Aeacidem.
O me infelicem! quia tu, divine Philippe.
Foelix carminibus non potes esse meis.
Ad eundem.
Qui scribenda facit, scribisve legenda, beatus
Ille; beatior es ti, quòd utrumque facis.
Digna legi scribis, facis &dignißima scribi:
Scripta probant doctum te tua, facta probum.
29. In nuptias Gulielmi Comitis Pembrooke &Mariae Comitis Salopiae filiae. 1605. Moribus, ingenio, formaque atate, bonisque. Estis &Heroicâ nobilitate pares. Did be Google Nobiliore tamen longè te conjuge dignum Censeo, te dignam nobiliore viro. 30. Ad Elizabetham Comitissam Rutlandiae, Philip. Sidnaei filiam. Quàd pater ille tuus fuerit, laus magna Philippi Laus tua, quòd tanti filia patris eras. (est: 31. Ad Luciam Comitiss. Bedfordiae.
Praclarum lux ipsa dedit tibi, Lucia, nomen,
Luceat in toto nomen ut orbe tuum.
Te pater illustris generosaque mater in orbem;
In Lucem virtus, ingeniumque tulit.
Annulus equestris.
Ad D. Henricum Goodycer Equitem
dignissimum.
Nobilitas aurum, virtus tua, gemma sit: usque
Versetur digitis annulus iste tuis.