Latin
BRITANNI
Johan Owen, Epigrammatum libri tres 44
Unproofread scanNot analysed yet
Basia da tria Phylli mihi: tria si dare non vis Oscula, da saltem tot, quot habes labia, Das unum, sumisque, negas duo basia Phylli: Vel tibi sume tuum, Sel mihi redde meum. 75. Problema ad Physicos, de basiis, Si nihil ad suatem spectarent basia gustum, Oscula cur solo semper ab ore damus? In Labienum. Sic, inquit, petitur coelum? sic itur ad astra? Ascendens furcam fur Labienus ait, In Alexandrum. Vnus Pellao iubeni non sufficit orbis: O luvenis, mundo mens tibi major erat, Vni Pellaeus jubenis non sufficit orbi: Magnus Alexander, sed tamen orbe minor. Ad Firmicum, in Aulum. Tu credis nullis, omnes tibi Firmice credunt: Omnibus, Aule, soles crendere, nemo tibi. 79. In quendam Carminificem. Sic potas, tanquam sine potu nemo Poëta, Aut tanquam potus quisque Poëta foret. Ebrie Carminisex, dematur syllaba prima Proxima, tum titulis quod manet adde tuis. 80. In Anonymi cujusdam mendaces epistolas. Ad nostras non rara manus tua opistola enit: Aut rarò, aut nunquam scribis Eoangelium. 81. Medici cura teipsum. Ad Gilbertum. Vt teipsum cures, frustrà, Gilberte, moneris: Est tibi nam semper maxima cura tui. In foeneratorem quendam anonymum. Mutua quae Flabae sestertia mille dedisti, Foenore cum solido restituenda petis. Si tibi reddiderit sortem, nil nomine debei Foenoris (a), usuram corporis eius habes. (a) Quod non habet in aere, luit in corpore. In Hypocritam. omnia dissimulans, simulanspe facis: licet in(gens Dißimulare delor sit, simulare labor. Erasmi Moria. Stultitia landem scripsisti primus Eramo Indicat ingentum Stultitia ista tuum. Anagrammatistae. Quonam Vocales huc illuc pellere tandem Vultis, &Infantes cogere Litterulas? Otia ut Augusto faciente, solebat in unum Cogere Thyrsis es rure, capras Corydon. 86. Inquendam Doctorem indoctum. Artis nuper eras imberbis inersij, magister i Barbatus nunc es doctor, inersque magis. Nudus Amor. Quae billis Natura feras, &gramine campa Ornat, aves plumâ, vellere vestit obes: Dentque frigidulo quodcunque sub aëre nasci Contigit, innatâ beste, SSel arte tegit. Vestibit nudum cur omnia praeter amorem? Quò Nudus magis est, hoc minus alget Amor. 88. De Fisco. ad D. Joan. Pits amicum suum. Influit in fiscum collecta pecunia, sicui Vndique flumineas imbibit aquor aquas. Effluit ex fisco dispersa pecunta, sicut Aequoris in fontes versa recurrit aqua. Necdum fluminibus satura sunt aquoris unda, Nec jugis fontes evacuantur aqua. pigitized hy Ner In Perfidam. Credendo banis, didici non credere, Serbus Spes desperantem me mea falsa facit. Peccatum argenteum. Viderunt nullos Saturnia secula moechos: Mundus erat, donec sub love mundus erat. Lena. Nulla tibi pars est non vendita corporis; ipsam Distraheres animam: nemo licetur eam. Distraheres animam: si non emtore tareres: Nullus eam pretio, Daemona prater, emet. Philautia.