Latin
BRITANNI
Johan Owen, Epigrammatum libri tres 50
Unproofread scanNot analysed yet
Dicitur ad frugem non rediisse bonam.
Sed se prostituens in primo flore iuentae,
Cum fructu florem perdidit ipsa suum,
In I. Protum.
Sicut ab arboribus ventoso sidere quaßis
Autumni frondes decutiuntur humi:
Omnia gesticulans moto sic vertice Galous,
Decußit crines concuttendo caput.
In Theodorum.
Iam septemdenos ageret cùm rex David annos,
Povit ei gelidum pulchra puella latus.
Cui ne dissimilis tanto videare Propheta,
Duxisti jubenem iam Theodore senex.
Anglica plaga. 1603.
Consumtis tot peste Siris, tot peste puellis,
Vix habet in nobis iam hova plaga locum.
Ad Quandam.
Quàm natura tibi, si tam fortuna faberet,
Ditior Anglarum foemina nulla foret.
Tempore Trojant belli si nata fuisses,
Digna fuit causâ Troja perire tuâ.
116. In perjurum proprio chirographo convictum. Perfidus es frustrà erum qui Soce negasti, Cum prodat te non infictanda manus. Mayor ut in dictis constantiae, quàm sit in actis, Os idcirco tibi, non dedit ora Deus. Cuibinas Deus ergo manus, linguam dedit unam: Vnde manus simplex est tibi, lingua duplex? 117. In Cottulam Grammaticastrum.
Exposuit Graecam Labyrinthi Cottula bocem,
Reddat inaccessum quòd Labor. intus iter.
Anagramma Romae.
Ad Carthaginienses.
Annibal in paucas fortunam distulit horas,
Non bene Romanas prameditutus opes.
Vincere cùm sciret, fortuna nesciit uti,
Poenus homo, quambis Afer, eoque oafer.
Heu quantùm Annibali nocuit defferre parato F
Servata est minimâ maxima Roma mora.
In Magnum Clericum.