Latin
BRITANNI
Johan Owen, Epigrammatum libri tres 56
Unproofread scanNot analysed yet
143. Paradoxum. Ad amicum &popularem suum D. Guilielm. Button. Hanc olo quae facilis sit amari, eadem sed amare Difficilis, bello corpore, mente bonâ. Revales in amore volo, mereatur amorem Multerum quod ame, nil ego solus amem. 144. Ad quendam, quòd nullos sibi similes liberos gigneret, conquerentem. Visne tibi similem generari ex coniuge prolem? Vxorem primò quare tibi similem. 1145. Ad maritos, De amore conjugali. Cùm pater uxorem noster sibi sumeret Eoam, Quem plus diligeret conjage, nemo fuit. Ergo maritalis summus, Selut ordine primus, Patrius est natâ prole secundus amor. Epitaphium Draki. Relligio quamvis Romana resurgeret olim, Effoderet tumulum non puto, Drake, tuum. Non est quòd metuas, ne te combusserit ulla Pesteritas, in aqua tutus ab igne jaces.