# Epigrammatum libri tres 75

Johan Owen, Epigrammatum libri tres, 75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-owen/epigrammatum-libri-tres/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-owen/epigrammatum-libri-tres/75

Innumerabilis est, unus enim Deus est.
Miraculum.
Miretur populus miracula: nil mihi mirum est
Praeter eum, solus qui facit illa, Deum.
Adami lapsus.
Theiologis animam subiecit Lapsus Adami,
Et corpus Medicis, & bonae luridicis.
Ad Adamum.
EVAparens mortis malo te falsa fefellit;
Cumque tuum strueret VAE, tibi dixit AVE.
Ad Praedicatores.
Nuncius aurorae, priùs ut se suscitet ipsum
Quàm reliquos, alas explicat antè suas.
Gallorum ritu, Gerbi sic praeco feracis,
Vt moveas alios, Tu mobeare prius.
Tentator.
Sic, velui in muros mures, in pectora Daemon
Ingenit occultas, aut facit ipse, bias.
Mortificatio.
Ad amicum quendam senescentem.
Mortuus ut vivas, Sibus moriaris oportet:
Assuesce ergo prius, quàm moriare, mori.
Hodie.
Hoc quod adest Hodiè, quod nomen habebat beri?
Crus.
Cras Hedie quoduam nomen habebit? Heri.

---

Johan Owen, Epigrammatum libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
