# Epigrammatum libri tres 91

Johan Owen, Epigrammatum libri tres, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-owen/epigrammatum-libri-tres/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-owen/epigrammatum-libri-tres/91

Post longo enectum sermone levique popellum,
Temporis aggrederis debrevitate queri.
Oxonium redeas, meliis distinguere ducas:
Sermo quidem longus, non breve tempus erat.
In eundem.
Nulla sat ut TullI est oratio longa diserti,
Sic tua Batte brevis concio nulla satis.
In Polytheos.
O stolida gentes, quae Sos dementia cepit,
Plures, quàm mundos, esse putare deos?
De ingenio & studio.
Ingentum studio si non acuatur, hebescit,
Vt Telum, aßiduato cos nisi praestat opem.
Ingenium studiis alitur, teritur quoque. sicus
Tela terendo acuit cos, acuendo terit.
Nosce teipsum.
Qualis sit, talem se nemo intelligit: atqui
Se meminit puerum bir, iuvenemque senex.
Ars longa, vita brevis.
Vt solidè sapiat, nulli sua fufficit aetas:
Mors priùs à tergo, quàm sapiamus, adest.
In Moranum Senem.
Non discenda modò, sed dediscendae supersunt
Multa, Morane, tibi, si bonus esse velis.
Dediscendo bonus, discendove quomodo fias?
Difficileatati cùm sit utrumque tua,
Ad D. T. Dupliciter miser es, quia foelix antè fuisti: Dupliciter foelix, qui fuit antè miser. 158. Omnes quaerunt quae sua sunt. Non quaerit Christum Laicus, sua commodae quarit:
Nec tuτὸν χριστὸν, Clere, τὸ χρησὸν αmas.
In Brunonium.
Cus pestis testis divinae creditur ira,
Tam bene, Brunoni, qua ratione ales?
In promtu ratio est, qua non capitalior ulla
Esse potest, patriae pestis es ipse tua.
Respice finem.
Respice principium potius, sed prospice finem,
Coelum suspiciens, despiciensque solum.

---

Johan Owen, Epigrammatum libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
