# Institutiones medicinae 104

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, LIB. III. DE FACULTAT. IOI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/104

Cum igitur imaginatrix facultas simulachra à sensibus hausta diu retinet, primarius sensus illam vim promit quae dicitur cogitatio, quae imaginum varietates discernit ac dijudicat: cumque exacte eas distinxit, tunc in opus erumpit conservatrix earum facultas quae illas cerebro imprimit citra materiae ullum vestigium, diciturque memoria, qua haec spectra aliquando inspicit, & se certo aliquo tempore ea vidisse meminit. Sunt itaque hae, nempe imaginatio, cogitatio, memoria, facultates primarii sensus, nobis cum belluis communes. at belluae nihil his sortiuntur praestantius. Cum autem his cogitationibus, & etiam vigiliis & laboribus exhauriantur spiritus animales, his DEUS Optimus Maximus vinculum iniecit, nempe somnum quod est vinculum primarii sensus: quo primario sensu sopito, & reliqui externi sensus consopiuntur. ab Aristotele definitur, facultatis animalis quies. hoc est, sensus communis vel primarii Finis somni, est restitutio virium & spirituum per vigilias exhaustorum. Causam materialem somni non videtur satis descripsisse Aristoteles, ut qui potius comatis quam somni attulerit.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
