# Institutiones medicinae 105

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, LIB. III. DE FACULTAT. IOI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/105

horum tamen summum discriimen men est apud medicos: nam à somno quis facile excitatur: coma vero est inexpugnaCausa bilis dormiendi cupiditas. Causa materiasomni. lis somni est suavis & benigna sanguinis & spiritus vitalis anathymiasis in cerebrum delata, qua ad instaurationem virium & spirituum fruitur. cerebrum etenim ab inopia spiritus animalis se colligit, primum sensitivum, & avide rapit illam anathymiasin. ut somnus nihil aliud sit, quam id tempus quo suo pabulo nempeanathymiasi illa fruitur cerebrum, quam vertit in spiritum animalem. etenim si quis continuo vigilet, exhausto cerebro & absumptis spiritibus, facile in delirium, & siccam cerebri intemperiem is incidit, quam κατοχην vocant. Causae autem tres suavem omnum proferre solent, vaporis somniseri suavitas, cerebri temperies, & mentis tranquillitas. ApperiAppetendi quoque facultas animalibus tus. inest. quae nihil aliud est, quam cum cognoscendi facultas rem quam salutarem sibi objectam iudicavit, eam apperit interiore quadam animi agitatione; unde impulsum animal eo movetur, ut optata conMotris sequatur, & amplectatur. eaque vis mavis. trix vocatur, quae spirituum opera sua munera exequitur, qui in prima parte cerebri elaborati, hinc ad posteriorem partem delati in spinae medullam labuntur, ac motum praebent. Haec de facultatibus cognitio medico ad dignoscendum, praedicendum & curandum necessaria est. Velim profecto, inter legendum medicorum scripta, perpetuo cogitet studiosus, quamnam ad medicinam faciendam, illa, cui inhiat, lectio, adferat utilitatem. Quam hic ita habeto. Descripsimus primum breviter elementa, ex quorum concursu temperamenta enascuntur corporis totius, & eius partium.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
