Latin
LIB. III. DE FACULTAT. IOI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 106
Unproofread scanNot analysed yet
Ex temperamentis nascuntur nutritii succi, &humores: ex succis; semen genitale: ex semine &sanguine corporis partes, &calidum innatum, spiritus, &facultates animi: &ex horum commoderatione sanitas; horumque ex dissidio, morbi eorumque causae. Propterea discimus historiam concurrentium elementorum, ut sciamus, ex horum concordi pace temperamenta consistere, ac sanitatem: ex horum vero discordia temperamenta perverti, &sobolem morbosam subnasci, adeo ut etiam Juccorum vincula laxentur, &calidum nativum una cum facultatibus opprimatur Deinde temperamentorum oeconomias discimus, quo temperie totius corporis cognira, &partis quae obsidetur peculiari natura perlustrata, rite remedium, quod morbtes bus evocat, in usum vertatur.