# Institutiones medicinae 106

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, LIB. III. DE FACULTAT. IOI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/106

Ex temperamentis nascuntur nutritii succi, & humores: ex succis; semen genitale: ex semine & sanguine corporis partes, & calidum innatum, spiritus, & facultates animi: & ex horum commoderatione sanitas; horumque ex dissidio, morbi eorumque causae. Propterea discimus historiam concurrentium elementorum, ut sciamus, ex horum concordi pace temperamenta consistere, ac sanitatem: ex horum vero discordia temperamenta perverti, & sobolem morbosam subnasci, adeo ut etiam Juccorum vincula laxentur, & calidum nativum una cum facultatibus opprimatur Deinde temperamentorum oeconomias discimus, quo temperie totius corporis cognira, & partis quae obsidetur peculiari natura perlustrata, rite remedium, quod morbtes bus evocat, in usum vertatur.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
