# Institutiones medicinae 107

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, LIB. III. DE FACULTAT. IOI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/107

Nam, ut docet medendi Methodus (cuius munus est, omnia quaediscuntur in medicina, ad usum caute vertere) cum quis aeger est à toto corpore vel vitio partis, illa aegritudo eiusque causa indicat contrarium remedium, quo morbus, hoc est intemperies, vel infarctus, vel tale aliquid, eiusque causa exigatur. Cum id iam decretum est ex lege Methodi medicae, quo remedio nimirum contrario fugari debeat morbus & eius causa, hoc non sufficit ad curandum, sed reliquae indicationes una ad censum hunc vocandae. Quare medicus inspicere debet temperamentum totius corporis, & partis afflictae: num scilicet sint illa paria remedio quod morbus eiusve causa postulat Accidet itaque aliquid temperies à decreto iam remedio; vel admittet jam à morbo quae petitur remedii quantitas. &, ut hoc recte fiat, propterea ediscimus temperamentorum historias. non, ut male olim fiebat in scholis, propterea, ut de temperamentis disseramus, (in quorum explicatione mille quaestiunculas inferebant professores, ac à vero eorum usu abducebant iuventutem, sed ut decretum morbo morbique causae contrarium remedium corpori adhibeatur, examinato eo ac efformato ad corporis partisve cui adhibetur, temperiem. praeterea horuri gitizod by horum necessaria est scientia, ad dignoscendum, & praesagiendum: dum notamus quae temperies quibus morbis morbificisve causis facile pervertatur: ac quantum à nativo genio abierit corpus & pars.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
