# Institutiones medicinae 111

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, I. HEURNII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/111

De his humoribus haec indaganda: quid humoris nomine intelligamus: quot & qui illi humores sint: quis eorum in corpore usus: & quae eorum propriae dotes. Humores sunt substantiam humidae, ex eorum, quibus vestimur, & poculentorum mistione genitae, ut exhaustum in corpore resarciatur. Sunt enim corpori familiares; ab his enim, ut dicit Hippocrates, constituri sumus& alimur. Hi sunt quatuor, Sanguis, Pituita, Bilis, Melancholia. Hos Hippocrates demonstravit omni tempore, omnique aetate in homine esse; etsi alii aliis temporibus uberius vel parcius dominatum teneant. Hi humores gignuntur ab hepate, ex chylo vi ventriculi praeparato; sola materiae & coctionis varietate distincti. Nam quae pars chyli temperatior est, in sanguinem ab hepare vertitur, quae modum ubique excedit, flava bilis; quae mediocritatem non attigit, pituita; quae vero ex coctione subsedit, melancholia dicitur. Humores hi universum ut corpus recte alant, rite comparati esse debent in substantia, qualitate, quantitate, loco, & mistione: certos enim in his limites habent, quos si desiderant, morbos praebent. Habent enim humores ambitus certos in calore, srigore, itizod gore, siccitate & madore, tenuitate, lentore, & in mixtione, ut eleganter demonstravit Hippocrates libro De veteri medicina. Sic bilis effluens ex proprio loco, erysipelata generat, & herpetes: pituita. oedemata: melancholia, cancros, sanguis effusus in pulmone, tabem.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
