Latin
CAPUT IV
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 112-2
Unproofread scanNot analysed yet
Aristoteles ex Hippocratis libello De corde, sanguinem frigidum existimavit: ubi dicit Hippocrates, Sanguis natura non est calidus, ut nec alia quaepiam aqua, sed calescit. quasi dicat, sanguinem tantum calere spirituum permistione, alias natura frigidum; quia dicit Aristoteles, sanguis etiam effusus coagulatur in aere calido; coagnlatio est à frigore &siccitate. imo, inquit, sanguis calet, ut in lebete aqua fervens. Respondeo cum Galeno, non tantum frigida congelari. ut pix &resina monstrant. sed id si detur, Aristoteles tamen eam congelationem rejicit in fibras sanguinis. Quod ait sanguinem calere à corpore, quemadmodum aqua ex lebete; id hoc argumento labefactatur: quia detracto sanguine corpus refrigeratur, lebes effusa aqua non. Dominatum sanguinis indicat color faciei rubicundus; habitissima constitutio corporis, sine multa copia adipis; miti &halituoso calore perfusus; ab exercitio inturgescens; animus hilaris; venae tumentes; suppressa evacuatio sanguinis; oculolorum venae rubentes; sudor copiosus. haec de sanguine.