# Institutiones medicinae 112-2

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/112-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/112-2

Aristoteles ex Hippocratis libello De corde, sanguinem frigidum existimavit: ubi dicit Hippocrates, Sanguis natura non est calidus, ut nec alia quaepiam aqua, sed calescit. quasi dicat, sanguinem tantum calere spirituum permistione, alias natura frigidum; quia dicit Aristoteles, sanguis etiam effusus coagulatur in aere calido; coagnlatio est à frigore & siccitate. imo, inquit, sanguis calet, ut in lebete aqua fervens. Respondeo cum Galeno, non tantum frigida congelari. ut pix & resina monstrant. sed id si detur, Aristoteles tamen eam congelationem rejicit in fibras sanguinis. Quod ait sanguinem calere à corpore, quemadmodum aqua ex lebete; id hoc argumento labefactatur: quia detracto sanguine corpus refrigeratur, lebes effusa aqua non. Dominatum sanguinis indicat color faciei rubicundus; habitissima constitutio corporis, sine multa copia adipis; miti & halituoso calore perfusus; ab exercitio inturgescens; animus hilaris; venae tumentes; suppressa evacuatio sanguinis; oculolorum venae rubentes; sudor copiosus. haec de sanguine.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
