# Institutiones medicinae 112

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, I. HEURNII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/112

Chylus ex ventriculo ad hepar per mesaraicas venas labitur, ibique dummutatur, ob venarum angustias quae per hepar sparguntur, proxuime carnem hepatis attingit, & haemarosios vi, quae in hepate resedit, in sanguanem transformatur: sunt enim illae venae tenues admodum, hinc facile his subsidiis ab hepate coquitur. Sanguis duobus modis intelligitur: primo, pro omnibus quatuor humoribus qui in venis continentur, quibus apertis effluit sanguis quatuor humoribus praeditus, totum corpus nutriens. Secundo modo sumitur pro puro illo & sincero humore, qui proprie Sanguis dicitur; ab aliis tribus humoribus secretus. de illo hic agimus. Hic est substantia mediocri, media crassitie, colore rubeo, sapore dulci, quia à calore moderato genitus: calidus & humidus. Quod autem Galenus aliquando dixit, sanguinem inter cunctis humores esse calidissimum: id ita accipiendum, nisi bilis permista fuerit copiosissimo sanguini, nutrire non poterit. Ergo omnium succorum qui corpus nutriunt, ac partes calidioris temperiei efficiunt, solus sanguis est.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
