# Institutiones medicinae 113-2

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/113-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/113-2

CAPUT II. De Pituita. ITUITA naturalis, substantia est lenta, colore alba, insipida, frigida & humida. Talis pituita naturalis nullum habet receptaculum quo expurgetur: quia alterari desiderat, non vacuari: & frigidas partes alere potest, ut cerebrum: tum in sanguinem versa, calidis partibus in alimentum cedit. Ex pituitoso cibo in ventriculo generatur. tamen inde non sequitur, quod in hepate non gignatur. nam in foetu qui in utero gestatur, tota sanguinis massa ab hepate est, nec quicquam à ventriculo. Vsus pituitae est hic: nisi enim pituita reluctaretur, in animantis corpore, incendio bilis consumerentur omnia. quod enim in universo est aqua, id in animantis corpore est pituita. Est pituita triplex: alia ad nutriendum apta, Copiae sanguinis notae. Naum. ral. facult. 8. Vsus pituitae. Vnde nastatur. I. Natural. fac. 3. & libro De atra bile. Vsus. Triplex pituita. Naturalis pitulta upervacua. Supervacanea praeter naturam, Aancapituita, vitrea. 2. De lovis aff. Gypsea.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
