# Institutiones medicinae 117

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/117

Vnde cum flava bile sit calidior, non videturAvicenna recte contendisse hanc fieri, quum miscetur portio pituitae, flavae bili; quia esset frigidior flava bile. at omnes medici calidiorem dicunt. Galenus dicit pallidam bilem fieri, cum miscetur flava bilis aqueae humiditati: vitellinam vero consumpta humiditate aquea. Plato in Timaeo, liquidum ichorem vocat hanc aqueam humiditatem. Diocles antiquus medicus dicit, omnibus humoribus peculiarem ichorem adesse; eo ichore quum spoliatur bilis, vi caloris, vitellina redditur. haec est sententia Galeni. Quod vitellina bilis non oriatur ex mixtionepituitae, ut putat Avicenna, his rationibus convincitur. Vitellina bilis est crassa & summe flava, ergo non sit permistione pituitae; nam haec pallidiorem redderet. pallidus color species tres auctione diversas sub se habet; harum summe intensam ξανθὴν, hoc est, fluvam vocant. colorem lumine remissum ὼ χρὸν, hoc est. pallidum: medium πυῤῥον, quod est rufsum, vocitant. Singulique suum ambitum habent ad inferiores gradus. Plato in Timaeo demonstrat πυρῥὲν, hoc est ruffum, ex flavi & fusci contemperatione produci; pallorem, flavi & albi copula generari.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
