# Institutiones medicinae 119-2

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/119-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/119-2

CAPUT IV. De Melancholia. ELANCHOLIA est triplex: Alimentaria, & supervacanea: quae aut naturalis, vel praeter naAlimam turam. Alimentaria ad nutriendum aptaria, ta, est quarta pars sanguinis crassior, acerba, frigida, & sicca, quantum humoris indoles ferre potest. Servit alendis membris frigidis & siccis, qualia sunt ossa; & vinculo quasi retinet spiritus & calorem, ut fiant constantes nec evanescant. vnde hi prudentiores, ut scribit Ari. Physic. stoteles. est enim, auctore Avicenna, spiritus & caloris vinculum. dicitur succus melancholicus, non atra bilis.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
