Latin
CAPUT TV
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 119-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT TV De Melancholia. ELANCHOLIA est triplex: Alimentaria, &supervacanea: quae aut naturalis, vel praeter naturam. Alimentaria ad nutriendum ap- Alimam taria, ta, est quarta pars sanguinis crassior, acerba, frigida, &sicca, quantum humoris indoles ferre potest. Servit alendis membris frigidis &siccis, qualia sunt ossa; &vinculo quasi retinet spiritus &calorem, ut fiant constantes nec evanescant. vnde hi prudentiores, ut scribit Ari7. Physic. stoteles. est enim, auctore Avicenna, spiritus &caloris vinculum. dicitur succus melancholicus, non atra bilis.