# Institutiones medicinae 122

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/122

sunt autem extremi colores albus & niger. albus non nisi per pallidum, rufum, flavum, rubrum, in nigrum mutari potest. Deinde, segregata à sanguine pituita, vel resolvitur in flatus aut aquam, vel concrescit in vitream, vel gypseam, aut corrumpitur in salsam. & usta pituita nunquam acescit. Signa sunt, hypochondrium sinistrum distentum flatubus, &c. apud Fernelium de signis; ibi omnium humorum signa pulchre refert. Succus melancholicus non concrescit: sanguis concrescit. Propriae itaque cuiusque succidotes, hae. Pituitae, ut in sanguinem coctione facescat, artusque riget. Bilis, ut excretricom vim intestinorum irritet, & à pituita ea liberet. Melancholiae, ut acerba vi ventrem tendens, firmet, & in amplexum ciborum cogat, dum coquantur. Sanguinis, ut nutriat & calfaciat: tantum enim caloris, quantum sanguinis obtinemus. sit stuSed dum nos haec, quaeso, memor medicam diosus, ut in exercitationem scopo, nihaec abducenda putet. Hoc enim mirum ad dignoscendum corpora, signa, morbos, & eorum causas, haec discimus. praeterea ad praenoscendum, & curandum.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
