Latin
CAPUT TV
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 123-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ab humoribus enim excretis, &ex eorum circumfluentium per corpora signis, plurimum iuvamur in praesagiis, &dignotione morborum, &causis morbificis. Et in curando maxima Indicatio ducitur à causa morbifica, quae saepe humor. Sed perpetuo menti haereat, duplicem quemque humorem esse, nutritiùm alium, alterum vero excrementitium. Profecto si Paracelsus nutritium ab excrementitio potuisset internoscere: non ita hos dilapidasset. Inspicite à vena secta elisum sanguinem, nutritios humores videbitis. Dum enim conglobata fuerit illa sanguinea massa, in supremo loco purpurascentem bilem videbitis: volvite massam, in fundo atra melancholia erit: media si inspexeritis, lenta notabuntur, pituitam vocamus; &omnia haec purpureo quodam colore à mero sanguine imbuta. Vocent alij sulphur haec, salem mercurium, de nomine cum nullo contendo. Sed in folliculo fellis alia bilis est, excrementitia illa. an, ô Paracelse, Asclepiadum schola unquam dixit corpora ex his constare? ex his nutriri? cancros potius ex his contaminatis asseruit. Cum itaque necessaria sit medico cognitio rerum earum ex quibus constamus, &Hippocrates demonstrarit nos constare ex humoribus quos ex sanguine materno hausimus; ratum sit, necessariam de Humoribus scientiam esse. Quibus autem modis integros humores, &temperies corporis tueri liceat, eleganter docuit Galenus, libris De Sanitate tuenda, &De Alimentis: quare ego supersedeo.