# Institutiones medicinae 123-2

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT TV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/123-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/123-2

Ab humoribus enim excretis, & ex eorum circumfluentium per corpora signis, plurimum iuvamur in praesagiis, & dignotione morborum, & causis morbificis. Et in curando maxima Indicatio ducitur à causa morbifica, quae saepe humor. Sed perpetuo menti haereat, duplicem quemque humorem esse, nutritiùm alium, alterum vero excrementitium. Profecto si Paracelsus nutritium ab excrementitio potuisset internoscere: non ita hos dilapidasset. Inspicite à vena secta elisum sanguinem, nutritios humores videbitis. Dum enim conglobata fuerit illa sanguinea massa, in supremo loco purpurascentem bilem videbitis: volvite massam, in fundo atra melancholia erit: media si inspexeritis, lenta notabuntur, pituitam vocamus; & omnia haec purpureo quodam colore à mero sanguine imbuta. Vocent alij sulphur haec, salem mercurium, de nomine cum nullo contendo. Sed in folliculo fellis alia bilis est, excrementitia illa. an, ô Paracelse, Asclepiadum schola unquam dixit corpora ex his constare? ex his nutriri? cancros potius ex his contaminatis asseruit. Cum itaque necessaria sit medico cognitio rerum earum ex quibus constamus, & Hippocrates demonstrarit nos constare ex humoribus quos ex sanguine materno hausimus; ratum sit, necessariam de Humoribus scientiam esse. Quibus autem modis integros humores, & temperies corporis tueri liceat, eleganter docuit Galenus, libris De Sanitate tuenda, & De Alimentis: quare ego supersedeo.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
