# Institutiones medicinae 126

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, I. HEURNII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/126

Hanc si definitionem explicavero, postea iure supersedebo. Dixi esse corpus similare; nam ita hoc esse demonstravit Galenus ex sententia Aristotelis, Athenaei, imo & ex sua. Nam quaelibet vel minima pars seminis est semen; etiamsi quod primo prodit crassius sit, quam quod ultimo. Diximus, esse Corpus spumosum: ita Galenus lubenter amplectitur fabulam Veneris natae mari spumoso. Sed qua causa spumescit? ut Spuma nascatur, opus est corpulenta materia, & vaporosa: & ut talis materia agitetur motu, vel calore, vel utrisque. Semini est corpulenta materia, quia est excrementum ultimi nutricatus; vaporosae illi materiae loco est spiritus vitalis; non autem flatus: nam si is hic esset, non seminis eiectione animalia langnescerent plus, quam à sanguine essuso. calor iunctus motui hic, efficit in ea materia eminali spumam ex Hippocratis etiam ententia. Diximus praeterea in definitione, semen dimanare à toto corpore; ita loquitur Hippocrates libro De genitura, semen à toto corpore deciditur. hoc est, à solidis partibus, Gretiam mollibus, & ab omni humido, hoc est à sanguine, & cateris succis.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
