# Institutiones medicinae 128

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, I. HEURNII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/128

Itaque non fuit haec sententia Hippocratis, ut semen à toto fluens, qualibet totius pars, progignat talem partem; ut quod à brachio funditur brachium gignat, ut philosophi male illum intellexere. Sed dicet quis, si semen à toto corpore deciditur, ergo in cunctis partibus aderit semen. itaque dubitamus, cur spermaticae ibscissa partes non revocentur: nam cum genita sint ex semine, eo etiam nutrientur: cur ergo non repullulant? Cum itaque hoc non eveniat; videbitur certo semen non dimanare à toto corpore. Respondemus generatur quidem in partibus solidis semen; at non ea copia, qua generationi par sit, sed nutritioni sufficit. nec etiam vasa habet semen, quo reponatur, ut tam diu haerere possit. Vena tamen renasci potest, ob tenellam naturam; arteria non ita. Ergo semen non fit colliquato corpore, sed à sanguine cocto etiam in venis quae prope à partibus solidis absunt. Propterea dicimus semen esse partem superfluam, ratione partis producentis: nam est utile excrementum. Diximus in definitione, A testibus elaboratum. nam ibi foecundam vim, ultimumque decus induit.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
