# Institutiones medicinae 132

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, I. HEURNII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/132

hac ratione fugabitis philosophorum hac de re controversias. Cum autem dicit Galenus muliebrem sanguinem convenire ut materiam; semen, ut agens ac vim effectricem: dicere vult, quod in semine vis effectrix multis parasangis excellat materiam eius: ex adverso, in muliebri sanguine efficacior est materia, quam vis agendi. nam semen maiori vi spirituum vitalium turget; non ita sunguis. Haec hactenus de virorum semine: iam addamus quid de muliebri. Colligimus ex Galeni libro primo De semine, capite quarto & quinto, etiam usus aliquos esse semini muliebri. Ab hoc rigatur uteri cavitas; cum virile non ea copia elidatur, quâ totum uterum ced by G iti Dic uterum occupet: sed miscentur haec semina in unam compagem. Vtile etiam hoc semen. ad fabricam allantoidis tunicae. Deinde etiam est semini virili pro esca, ineunte conceptu per escam non verum alimentum accipe, sed quasi alimentum: nam semen non vere & exacte alitur.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
