# Institutiones medicinae 134

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/134

Ne quid confundamus, primo de membranarum productione agam, quibus involvitur foetus, mox ad foetum me vertam. Tres sunt membranae quibus includitur foetus. Prima appellatur choroides, extima omnium: haec utero adnascitur orificiis vasorum, hoc est osculis venarum & arteriarum: quo huius combinationis beneficis haec membrana plurimam venarum & arteriarum sobolem accipiat. Tota haec soboles tandem in binas venas totidemque arterias abit, quibus advehitur nutricatus foetui. Haec membrana non cingit totum foetum, sed, instar fasciae, tantum pectoris & abdominis partem. Fabricata fuit haec tunica ex utriusque parentis seminis parte impuriore. Huius internae parti adnectitur allantoides membrana, quae fabricatur ex semine muliebri solum, cum in profundum uteri projiciatur; & totum foetum cingit. rigatur venis & arteriis; quibus adnectitur secundinis, hac est chorio. & cum secundina non involvat totum foetum, haec allantoides ultra chorion haeret utero, non autem adnascitur utero ut chorion, sed illi adhaeret solum. Hac memVrinalis enim brana servatur lotium. meatus prodit à fundo vesicae foetus, & pervenit ad cavitatem illam quam efficit allantoides & amnios.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
