# Institutiones medicinae 137

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/137

Quare non immerito dubitat Galenus de serie filoque quo enascuntur in foetu partes: & ingenuo illo verbo utitur, nescio. Sed si quid verisimile liceat proferre, dicam hepar primo, secundo cor, tertio cerebrum exsplendescere. Id puto innuere usum partium. Nam ut genitus foetus aleretur, non necesse fuit ut micarent arteriae: quin minime visu vel auditu opus fuit: etenim plantae vitam prius vivit novus foetus, atque ita nutritur. Propterea agnovit Galenus quatuor in foetu tempora: quae perpendi exacte debent. Quatuor etiam temporibus foetus absolvitur ex Hippocratis sententia. Primum, dum adhuc semen apparet: qualem in elisione facta à psaltria, ideam notavit Hippocrates: hanc substantiam vocat non foetum, sed genituram. sexto die psaltria eam excussit, & characterem non solius sanguinis, sed & seminis prae se ferebat. Secundum foetus tempus est, cum illa moles carnea apparet, ita ut non aeque semen in ea conspicuum sit: attamen necdum in carnea hac mole elucent efformata viscera, sad rudimenta tantum eorum quadam adumbrata sunt.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
