Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 139
Unproofread scanNot analysed yet
Et ineunte parturigine, copiose fluunt proximis diebus lochia, quae eunte die sensim acciduntur: ita ut in foeminino foetu exarescant quadragesimo secundo à partu die; in masculo vero foetu trigesimo finiuntur. Eodem itaque modo ut effunduntur lochia, ita &coacervata fuere in primo ingravidationis tempore. Nam ineunte conceptu coacervatio huius excrementi sit peram pla. nam exilis foetus pauco nutricantu eget. propterea uberrime ilico à partu erumpunt lochia, &sensim sistuntur. Haec etiam testatur abortus: nam, inquit Hippocrates, si abortiat mulier foemellam quadragesimo secundo die, integra erit efformatio: sin marem, trigesimus dies integrum dabit. Ita habemus tempora foetus. Hoc Carmen id fere dicet: Sex in lacte dies; ter sunt in sanguine terni: Bis seni carnem: ter seni meibra figurant. Hic prima pars, exprimit genituram dictam Hippocrati seminiformem. secunda pars hic notat carniformem molem, in quae principum partium nondum conspicua admodum rudimenta: foetus dicitur Hippocrati.