# Institutiones medicinae 139

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/139

Et ineunte parturigine, copiose fluunt proximis diebus lochia, quae eunte die sensim acciduntur: ita ut in foeminino foetu exarescant quadragesimo secundo à partu die; in masculo vero foetu trigesimo finiuntur. Eodem itaque modo ut effunduntur lochia, ita & coacervata fuere in primo ingravidationis tempore. Nam ineunte conceptu coacervatio huius excrementi sit peram pla. nam exilis foetus pauco nutricantu eget. propterea uberrime ilico à partu erumpunt lochia, & sensim sistuntur. Haec etiam testatur abortus: nam, inquit Hippocrates, si abortiat mulier foemellam quadragesimo secundo die, integra erit efformatio: sin marem, trigesimus dies integrum dabit. Ita habemus tempora foetus. Hoc Carmen id fere dicet: Sex in lacte dies; ter sunt in sanguine terni: Bis seni carnem: ter seni meibra figurant. Hic prima pars, exprimit genituram dictam Hippocrati seminiformem. secunda pars hic notat carniformem molem, in quae principum partium nondum conspicua admodum rudimenta: foetus dicitur Hippocrati.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
