Latin
CAPUT III
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 14
Unproofread scanNot analysed yet
unde cum Galenus calidum eum non dicat, nos mentem Galeni hac ratione elicimus; Quicquid eiusmodi est ut nullum extremorum obtineat, id facile ad naturam utriusque extremi ducitur: talis est aër; nam facile incalescit, facile item refrigeratur: quare medius erit aër inter calorem &frigiditatem, eritque hac qualitate temperatus. Praeterea omnis medicorum sententia statuit, illa medicamenta esse temperata, quae multum aëris in se habent, quale est oleum, quod imbibit omnium herbarum sibi iniectarum facultates, sive eae frigidae fuerint, sive calidae. Aqua frigidissima atque humidissima, nusquam pura. eius officium cuncta delineare, nutrire atque foecundere. inde Thales Milesius, aquam principium rerum dicebat. Ausonius. Milesius Thales sum; aquam qui principem Rebus creandis dixi, ut Vates Pindarus. Galenus eam summe humectare dicit. Peripatetici aërem summe humidum ponunt.