# Institutiones medicinae 142

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/142
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/142

Foetus itaque quocunque tempore fruitur sanguine materno; sed postremis mensibus lacte etiam alitur, cum turgent mammae. Addamus iam quaectam de similitudine liberorum cum parentibus. Causa huius rei est formator ipse, qui est vis ipsa formatrix. Sed quo modo? Vt hoc eluceat, indaganda erit causa similitudinis quae fit secundum speciem, dein secundum sexum, ultimo secundum effigiem. Galenus secum di De semine secundo, quaerit, cur non potius sequatur similitudo speciei patrem, cum ille robustam vim seminis effundat; sed potius matris ideam ducat? ut ex capra & ariete pronascitur hireus vel capra, non evis. Hoc fit, inquit, quod foetus non solum gignatur beneficio facultatis, sed etiam materiae. & cum duplex sit principium conceptionis, agens & materiale: quamvis menstruus sanguis utroque gaudeat, materiale tamen potissimum agnoscit, & semen, agens principium, uberrimum sortitur. Cum itaque speciei similitudo assecla sit materiae & substantiae, quae maxime in matre florent, ideo potius proles referunt speciem maternam. Alterum cur modo mas, modo foemella nascatur, causam esse decit Hippocrates, robur vel infirmam vim seminis, utriusque parentis, iam commixti.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
