# Institutiones medicinae 143

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/143

Validum voco semen crassius, siccius, calidius. Si itaque mixtum semen utriusque parentis debile fuerit, tenue, aquosum, foemina progignetur. Sin alterius parentis semen vegetum efflorescat, alterum vero imbelle; si superarit imbelle, sive ex viro sive ex muliere exilierit, foemina siet. si robustius superarit, mas gignetur; si utrumque aequali robore splendeat, fiet hermaphroditus. Monuit Hippocrates, imbelle foemineumque semen à patre prodire posse, ut & validum ex muliere: quamvis hoc rarius fiat. Vsus haec notavit. nam quidam mariti ex uxore solas foemellas gignunt: cum aliis congressi, & mares procreant; quia semen meretricis huius robustius est uxoris, & uterus calidior. ita mulier cum apud primum maritum foeminas proferret, interdum ex secundo masculos; quia iungitur calidiori mari. Quare ex semine patris producitur & foemella: & ex matre masculus. nam ab eodem homine semen vegetum, & languidum etiam effluit in una venere, ita ut postrema, eiaculatione imbecillius prorumpat semen: ut uno concubitu & masculus & foemineus foetus seminetur.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
