# Institutiones medicinae 144

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/144
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/144

Sed quaenam est causa quod masculi cubent in dextra uteri parte, foemina vero gignatur in sinistra? Quia dextra pars est validior sinistra, ob hepatis situm, & vasorum irrigationem: nam ampliores vena dextram uteri partem pervadunt, unde calet dextra pars uberius. praeterea calidius semen excidit dextris mulierum & virorum testibus. Fieri tamen potest ut à dextro teste profectum semen sinistrae uteri parti inferatur; ita à sinistro viri teste in dextram uteri partem elidi poterit. Vnde videtur quod uterus potior in hac re est semine: nam novem menses is à foetu habitatur: sed tam diu non perennat sement imo post sex dies hoc commigrat in aliam ideam rubram & carneam. Itaque robustum semen eiectum in sinistras, earum frigidiore habitu languescet ac effoeminabitur: ex adverso languidius s men dextris ab utero acceptum, vegetabitur ac virescet in virum. Attamen, ut scribit Galenus, plerumque dextris mares gestantur partibus uteri.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
