# Institutiones medicinae 145

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/145

fieri tamen potest, ut à sinistro teste immissum semen in dextram uteri partem procreet foemellam: quod nimirum valde langueat semen interdum, adeo ut nec vegeta uteri dextri pars in vigorem masculum erigi possit: & ex adverso evenit. Cur geSed quae est causa in gemellorum genemini masratione ut nunc ambo mares sint nunc tuli, vel foeminae. foeminae, nunc mas & foemina? Docet hoc Hippocrates, libro De superfoetatione: cum nimirum semen valida vi nitet iam mixtum utriusque parentis, & iam secessionem fecerit in duas partes in utero; ex robusto hoc semine proveniunt mares; sin debile id fuerit, foeminae; si vero altera pars seminis evalescat tantum robore, mas & foemina creabuntur. Haec etiam unica venere evenire poterunt: nam saepe evenit ut postremo emissum semen langueat magis. Investigandae iam sunt causae similitudiSimilitudo effiginum & dissimilitudinum ex effigie parenci. tum; nam hactenus de similitudine speciei, & sexus. Galenus cunctas causas ad semen refert: nam & mascula & foeminea proles, modo patri, modo matri similis evadit: modo partem aliquam refert parentum, modo nihil. Plerumque tamen patri filius similis est, ob vim masculi seminis. At cur non semper patri similis est? Hippocrates libro De superfoetatione, & De Aëribus, locis & aquis, hoc docet: nam haec similitudo nascitur à semine, quatenus id dimanat à tota corporis oeconomia. hoc est, nonnunquam plus effluit à patre, interdum à matre. ab hac copia est haec similitudo.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
