# Institutiones medicinae 147

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/147

CAPUT IV. De Foetus conceptione. quo modo ea fiat. Semen quodnam foecundum. quibus opus ad conceptionem. ED videamus iam quid sit conceptio, & quo modo ea fiat. Conceptio est vivificatio seminis foecundi, ad formandum foetum. suffecerit illa: sed ut omnia includamus mox notanda, addamus, Prodiens à proprietate corporis uteri; concurrente maris & foeminae concubitu, propter speciei conservationem. Haec historia serie quadam à nobis explicabitur Primo itaque indagabimus, Quo modo fiat conceptus. secundo, definitionis partes enarrabimùs: nam causam insanae libidinis, scholae parcens, omittere volui. Modus conceptionis hic est, cum iungitur foemina viro, vir eiicit semen in collum uteri: foemina in uterum; & in eius collum. Vteri collum tunc aperitur, & prolectat semen, ac id arctissime amplectitur. Et tunc proprietas uteri pecularis, agens in geminum illud sementum, efficit in foecundo illo naturae horto unum corpus ex utroque semine, & vivum semen.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
