# Institutiones medicinae 148

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/148

Nam hanc vim à summo DEO habet uterus, qua robur & facultatem sopitam in semine evocet ἐκ δυνάμει in ενεργειαν, quo expergiscatur, ut attracto sanguine menstruo, commodissimo alimento, fabritet foetum. hoc modo fit conceptio. Inde facile definitionem intelligemus. In ea diximus esse vivificationem: Nam etiamsi semen foret quam maxime foecundum, nunquam tamen fiet conceptus, ni semen vivificetur: vivificabitur autem ab utero foecundo. Diximus: Seminis foecundi: Etenim potis non est uterus ut quodlibet semen vivificet: sed solum id potest in foecundum. Nam foecunditas quae habitat in utero, non infert foecundam illam amoenitatem semini, sed δυνάμει iam ante semini inerat. quae cum sopita iaceret, debebat ab utero excitari, & vivificari. Nam creatae virtutes, non possunt materiae, potentiam, quam non habet ante, donare: nec sine ea formam imprimere: alioqui quidlibet ex quolibet oriretur. Id autem non sit; quia quaelibet res potentiam non habet cuiustihet formae. itaque semen debet esse foecundum.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
