# Institutiones medicinae 153

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/153
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/153

Sed obstetrices monendae, mollem hanc clausionem esse debere, sine duritie oris uteri à tumore praeter naturam. praeterea menses consistent, sine febre& rigore; sed cum nausea, vel pica; hoc est, rerum alienarum desiderium aderit, à malis succis ventriculo conceptis. Sed dices, Affirmat Galenus usu part, quinti Aphorismorum sexagesimo, quod & emicantibus mensibus utero gerat nonnunsem. 1. quam mulier. Imo dicimus & profluvio muliebri hanc tentari posse: nam venae quae sunt in collo uteri, interdum effundunt καλῶς illa retrimenta, quae in uteri venis & quae inter secundam & tertiam membranam colliguntur, ita in profluvio illo albo fit. Sed quo modo igitur sciemus, dum ita effluit sanguis, num conceperint? Hoc internoscemus ex sanguinis copia & qualitate, quibus differt hic sanguis ab eo, qui eliditur muliere à foetu libera: Quia in Gal. de ingravidata, paucus & malus emanat: Praecog. colore foedus; nec foetui nec foetae utilis. cap. 8. Ille sanguis in ingravidatis egreditur tantum per venas colli uteri, non etiam per venas corporis uteri. Praeterea ex motu quoque quem mulieres sentiunt circa uteri regionem, quod concepit mulier significatio adfertur. Sed id evenit etiam ex flatibus. verum. at tunc non erunt turgidae mammae cum papillis. sed tument mammae tunc demum, cum venter tumet, hoc est ultimis fere mensibus. Illud tamen videri possit à natura alienum, mammas nimirum turgere ultimis mensibus. nam cur non potius primis mensibus surgunt mammae?

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
