# Institutiones medicinae 154

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/154

iam enim tunc circumfluit plurimum excrementitii succi. Respondemus: Primo tempore excrementum in venas uteri ablegatur: & tandem, his repletis ac tensis, alio sanguis truditur. accedit etiam tumor abdominis, qui venas iam repletas premit. Sed dicet quis, Quomodo primis mensibus uterus membranosus & tenuis tot excrementis erit par? nam tensione illa uterus tenuissimus redditur. Credite Aurantio & mihi, qui hoc vidi in secta gravida, uteri substantiam in ingravidatis non artenuari, ut hactenus creditum fuit, sed crassescere. imo tunc uterus à membranea substantia abit, cui similem substantiam toto corpore non invenias. Est enim spongiosa instar spongiae, & in multos cortices divisibilis, & pervia pumicis more, si exceperis externam tunicam quae à peritonaeo est. In absoluto ferè foetu uterus duorum pene digitorum crassitiem aequat. quare his etiam excrementis par erit.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
