# Institutiones medicinae 157

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/157

CAPUT VI. De menstruo sanguine. Et cur viri non sint menstruales. & quod mulieris sanguis sit calidior viri. Quibus non fluant menses, & quibus parcius, vel validius fundantur. Qua copia ferantur. Muliebritas quid sit. YTA summus DEUS effinxit ea animantia quae vivum foetum edunt, ut quamplurimo sanguine circumfluant, quo dum vitalem in auram nondum conceptum tulerunt foetum, is alatur ac crescat. Dum vero menstrualis mulier à foetu libera & expedita est, is statis periodis, rataque vicissitudine singulis fere mensibus erumpit & sistitur. Est itaque sanguis menstruus, sanguis excrementitius, qui in mulieribus non ingravidatis nec, lactantibus, à decimotertio anno usque ad quinquagesimum egreditur singulis mensium periodis, per venas uteri, quo sana degat mulier. Diximus esse hunc sanguinem excrementitium: Nam ut semen est excrementum partium solidarum, ita sanguis menstruus est partium carnosarum excrementum. hoc est, sunt reliquiae sanguinis redundantis, quae in mulieribus copiosiores sunt quam ad nutritionem sit opus.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
