Latin
CAPUT VI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 158
Unproofread scanNot analysed yet
idque ex eventu; quod corpore praeditae sint minus perspirabili, ac densiori quam par sit, ac quam viri corpus: argumentum est in venae sectione quae fit emissio sanguinis, quam largiorem ferunt quam viri. Variae sunt opiniones de hoc sanguine. Breviter, ut nodos solvamus, perpendemus, duplici idea sanguinem hunc muliebrem notari; vel ratione mulieris, vel ratione foetus. Si ratione mulieris illum intueamur, erit tota vi excrementitius. propterea si aliqua eius moles supprimatur, hoc non sine incommodo mulieri eveniet: nam copia peccat. Dico sola illum copia primum peccare: nam tunc qualitate alteri sanguini est simillimus. Nam est superfluitas tertiae coctionis partis sanguineae. Si autem praeter naturam cohibeatur in denso corpore, magnas calamitates adferre solebat, dum vel ruit orgasmo concitus in partem aliquam principem, cuius officio vita carere nequit: vel dum in corpore putrescit. Alioqui sanguis menstruus non est vitiatus; imo potius benignus, purpureusque dicendus est, utpote qui fluat ex venis &arteriis.