# Institutiones medicinae 159

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/159

Similis enim est hic sanguis cruori mactati recens agni: consistentia mediocri, sapore dulci; ac in terram effusus concrescit. Nec illud rationi consonum est, sanguinem utero vel aliqua parte contineri tam diu, donec excernatur. nam toti massae sanguineae manet iunctus: & postea, distentis sanguine vasis, per anastomosin excluditur, utpote excrementum superflui alimenti. Hanc autem excretionem promovent naturae vis, meatuum libertas, & materiae praeparatio. Si ita contaminatus esset hic sanguis, ut quidam putant, profecto mulieres à longis morbis exhaustae, illum deponerent, nec eo pro nutricatu fruerentur, cum his tunc sanguis, ex naturae lege, sistatur menstruus. Ita ratione mulieris sanguis ille est excrementitius. Si intueamur hunc sanguinem ratione foetus, dicimus in eo esse principium non quidem procreationis, sed molis: plus enim materiae habet quam actus. fertur per venas & arterias in fundum uteri, ibique diastole arteriarum maternarum & secretione purior factus, in alimentum vertitur foetui. Nam in sanguine tres partes deprehenduntur. una utilis, nutritioni dicata utero concepti foetus, & quantum ad mammas surrigitur; ex qua parte lac Cur viri non sint menstruales. Gal 2 De sam. 5. Hipp. De morbis muli erum. Multer habersanquinem calidiorem viro. Gal 3. De causis puls. 2. lac procreatur. altera incommoda est nutritioni; haec in uteri membranis & venis colligitur, & in parturigine excluditur. Sed cur viri ignorant menstruam hanc sanguinis eruptionem? Galenus scribit hanc evenire ex muliebri quadam imbecillitate. Sed quae haec imbecillitas, & unde? ex frigore quo illae viros superant.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
