# Institutiones medicinae 16

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/16

Cedunt autem illa elementorum formae, dignioris formae praesentiae, suaeque naturae vigorem, sub alterius imperio deponunt, id est, ut vulgo dicitur, potentia sunt, non actu. non enim quod in simplici rerum transmutatione contingit, idem in elementorum quoque mixtione evenis; elementa enim in mixtione suas formas retinent potentia, alia autem quae ex simplici transmutatione oriuntur, formas perdunt. ut in herba nata ex quatuor elementis; haec elementa retinet: quum autem coctione in sanguinem mutatur, herba veterem formam ponit, nascente nova forma sanguinis; sed tamen elementorum formas non deponit, quamvis diversa portione elementa misceantur; modo enim plus aëris, modo plus aliorum elementorum inest. Id Hippocrates sentit libro De natura humana, ubi scribit: Cum quid interit, quod tunc calidum, ad calidum revertitur unde ortum fuerat: sic frigidum ad frigidum: humidum ad humidum: siccum ad siccum.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
