Latin
CAPUT VI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 162
Unproofread scanNot analysed yet
Inde est quod maribus pulsus sint maiores: nimirum ob calidum innatum vegetius: at in foeminis frequentiores &minores, &celeriores, ob calidum alienum. Hoc itaque calidum nativum in causa est quo minus menstruis tententur viri. Praeterea in Definitione diximus, In mulieribus ingravidatis &lactantibus menses non egredi: nimirum ea copia qua foetu vacuis fundi solent: ita enim accideretur puero nutricatus. Vt etiam evenit dum lac fundit: nam nec tunc large funduntur, ut solent alias. Nam, ut ait Plato, fucum facit natura blandum in lacte: quod, nihil aliud est quam albore fucatus sanguis menstruus: quo à crudeli cruore vescendo hominem alienaret. Deinde in definitione diximus, A decimotertio anno menses fluere, ad quinquagesimum. Hippocrates libro De morbis virginum scribit, tenellulis illis ante decimum tertium annum ductus vasorum esse strictiores. &hae crescunt, sanguisque illis in incrementum abit. Nec vetulis: in quibus cum non ita calor floreat, ut possit sanguis exhauriri: nec etiam moderatus calor vigeat, sed potius frigus quoddam habeat illas, non mirum si inopia sanguinis ille fluxus arescat.