# Institutiones medicinae 162

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/162

Inde est quod maribus pulsus sint maiores: nimirum ob calidum innatum vegetius: at in foeminis frequentiores & minores, & celeriores, ob calidum alienum. Hoc itaque calidum nativum in causa est quo minus menstruis tententur viri. Praeterea in Definitione diximus, In mulieribus ingravidatis & lactantibus menses non egredi: nimirum ea copia qua foetu vacuis fundi solent: ita enim accideretur puero nutricatus. Vt etiam evenit dum lac fundit: nam nec tunc large funduntur, ut solent alias. Nam, ut ait Plato, fucum facit natura blandum in lacte: quod, nihil aliud est quam albore fucatus sanguis menstruus: quo à crudeli cruore vescendo hominem alienaret. Deinde in definitione diximus, A decimotertio anno menses fluere, ad quinquagesimum. Hippocrates libro De morbis virginum scribit, tenellulis illis ante decimum tertium annum ductus vasorum esse strictiores. & hae crescunt, sanguisque illis in incrementum abit. Nec vetulis: in quibus cum non ita calor floreat, ut possit sanguis exhauriri: nec etiam moderatus calor vigeat, sed potius frigus quoddam habeat illas, non mirum si inopia sanguinis ille fluxus arescat.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
